Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

terram, que est iuxta Ecclesiam Sancte Crucis, legaui tribus filiis meis in comune, videlicet: Ysac, primogenito meo, Laurencio, et Iolianni taliter disponendo: vt quilibet eorum super eam terram ad suum velle, edificia constituat. Edificia vero mea iuniori filio meo legaui ; et porcionem meam de Sylua Wertus similiter eisdem in commu­ne legaui, cum sex custodibus syluarum, qui in villa Ecur coliabitant; de quibus duo, scilicet Gregorium et Iaxa Ysac legaui; reliquos vero qua­tuor, Georgium, Bersam, Zugud, et Mixam, duo­bus minoribus legaui; et ipsam terram Ecur ipsis tribus in commune. Deinde Ysac filio meo inpri­mis legaui terram Kerequi, cum septem libertinis; quorum nomina hecsunt: Nuha, Tiuodor, Mog­chu, Ilodus, Iba, Mogus et Zereda. Item lega­ui eidem terram Vrund cum quatuor libertinis, quorum nomina sunt: Egud, Acholt, Buzad , et Mathe. Item legaui eidem terram Toboyd, cum septem Iibertinis, quorum nomina sunt hec: Incu­nam, Andreas, Bugur, Ereus, Iacobus, Forcos , et Mochy. Item legaui eidem terram Ker, cum duo­bus libertinis; quorum nomina: Torma, etTegz; legaui eciam eidem terram Vrse, cum sex liber­tinis, quorum nomina sunt: Alex, Isa. Borotk, Endero, Chirus, et Egucka. Item de inuenticiis , meis eidem Ysac legaui duo predia: scilicet: Mi~ bal et Kazmer, que mihi supradictus Archiepi­scopus donauerat, cum septem libertinis; quorum nomina: Tequete, Topa, Mihal , Tipsu, Sumbot, Pentuc, et Vs; Itaque filio meo Ysac legaui has terras in octo villis prenominatis, et in iisdem li­bertinos triginta quinque, inibi nominatos; et pre­ter hos eidem Isac tres libertinos legaui de H u o d ?

Next

/
Oldalképek
Tartalom