Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Item villam Dobus et Pulany tali conditione: vt vendant, et quod super tercentas marcas, quas iis in di~ uersos vsus distribuimus, fuerit residuum, in opus praefati inonasterii nostri expendantur. Et vt haec nostrae donationis litterae inuiolabiliter iuxta consuetudinem antiquorum permaneant, sigilli nostri munimine roborauimus. Et quia nullus nobis superstes remansit filius , ius Patronatus eiusdem Ecclesiae Excellentissimo Belae Regi debito iure relinquimus. Testes autem, qui fuerunt, lii sunt: Abbas de Topulka, Balaschi de Gaza, et alii quam plures, de eodem genere; Thomas Comes et alii, quam plures extranei. Anno Domini Millesimo , Ducentesimo, trigesimo sexto. " Originales in archiuo Camerali. MSS. Heucnesi T. 00. nro LIII. p. 67. sqq. .4% Ch. 1236. Ciues Tragurini cum /inconitatis pacem , ac communionem iuris renouant. In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis Amen. Quoniam ea pacta, quae in pacis concordiam et vnitatem ciuitatum geruntur, obliuioni decurrentibus temporibus tradi solent: idcirco volurnus et eamdem perpetuam memorari serie litterarum. Cum igitur antiquitus Tragurienses Ciues, qui casu accidente ad Ciu: Anconae, veniebant, vel eius districtum recipiebantur, et honorabantur tanquam ciues; operae precium duximus: Nos Vgo Vgolini Latini Potestas Anconae, voluntate consilii generalis eiusdem terrae more solito con-^ gregati, antiquam pacem, amicitiam inter Tragurienses et nos renouare; ad cuius ainicitiae foedus stabile renouandum D. Treguanus Trag. EpiscoptfS