Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Vxorem ducere non permittitur, qui liominem non occidit. Isti a Proplietis suis accipientes, quod esse debeant Christiani, miserunt ad Ducem magnae Sandemeriae, quae est terra Ruthenorum illis vicina, quod eis mitteret sacerdotem, qui ipsis Baptismum conferret. Qui respondit, 11011 meum est hoc facere, sed Papae Romani; prope enim est tempus , quo oinnes fidem Ecclesiae debemus s^scipere, et eius obedientiae subiugari," Apud Desericium de initiis Hung. Tomo I. p. i70. Petrus Koppen, Petropolitanus, monumentum praesens in appendice Centii Camerarii libri Censuum S. R. 12 superesse, testatus est de anno 182G. A. Ch. 1236. Bela IV. R. H. compositionem cum Abbate S. Crucis in Austria factam confirmat. — Vt autem haec nostra compositio rata et inconcussa maneat , praesentem chartam dupplici sigillo nostro fecimus roborari; et statim, dum sigillum priuilegiale habuerimus, omnia supra diCta in formam priuilegii redigemus. Actum Anno gratiae MCCXXXVT. in vilia Peturvarad. In vigilia BB. Apostolorum Simonis et Iudae. " Cetera latere nos voJuit Pray Syntag. Hist. p. 10. Ex allatis verbis coniicit, initio regiminis sui Belam priuilegiale sigillum necdum habuisse, paternoque vsum fuissg, A. Ch. 1236. Bela IV- R. II. terram Sydan, et 500. salis zuanos , Ecclesiae S. Mariae de monte donatos , confirmat. Bela, Dei gratia, rex Hungariae, Vniuersis praesentem paginam inspecturis salutem et omne bonum. Cum inter nos ex parte vna et Ecclesiam