Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

sariis prouidebat. Inde progressi consiiio et adiuto­torio praedictae Dominae per desertum, vbi nec liomines nec domos inuenerunt, diebus tredecim transiuerunt. Ibique venerunt in terram, quae A­lania dicitur, vbi Christiani et pagani mixtim ma­nent. Quot sunt villae, tot sunt duces: quorum nnllus ad alium habet subiectionis respectum. Ibi continuo est Guerra Ducis contra Ducem , villae contra villam. Tempore autem arandi omnes vnius villae simul ad campum vadunt, simul et omnes metunt, et contiguo terrae spacio hoc exercent; et quidquid extra villam siue in lignis aquirendis , si­ue aliis operis habent, vadunt omnes pariter et armati; nec possunt vllo modo pauci per tolam septimanam de villis suis quacunque causa egredi "jfibsque periculo personarum, excepta sola die Dominica a mane vsque ad vesperum. Quae in tan­la deuotione apud eos habetur, quod tunc quilibet, quantumcunque mali fecerit; vel quodcunque habet aduersarios, securus potest siue nudus, siue arma­tus etiam inter illos, quorum parentes occidit ; vel quibus alia mala intulit, ambulare. llli qui christiano ibi censentur nomine hoc obseruant , quod de vase illo nec bibunt, nec comedunt, in quo murem mori contigit; vel de quo canis come­dit, nisi prius fuerit a suo Presbitero benedictum; et qui aliter facit a Christianitate efficitur alienus. Et siquis eorum, quocunque casu hominem occi­dit, pro eo nec pecuniam, nec benedictionem acci­pit, immo homicidium apud eos pro nihilo repu­tatur. Crucem in tanta habent reuerentia, quod pauperes siue 1 nd igenae, siue aduenae, qui multitu­dinem secum haberenon possunt,si crucem qualem­cunque super hastum cum vexillo posuerint et ele-

Next

/
Oldalképek
Tartalom