Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

promouendas curam extendit; ad Hospi­tes in Ciues transformandos multipliciter contulit. Quod reliquum erat, Russiae ac Poloniae Principes filiarum suarum, Cumanos vero filii sui cum Cumana ma­trimoniis sibi, regnoque devincire con­tendit. His in negociis Gregorium IX. In­nocentium IV. Vrbanum IV. Clementem IV. PP. nactus est sibi fauentissimos. Quin piis his Belae curis regni vul­nera consanata fuerint, lis ob Iaderam cum Venetis, ac discordiae propter Au­striam et Stiriam cum Ottocaro Bohemo, in atrox bellum mox erumpentes, obfue­runt. Malum nouo errore, filio suo Ste­phano in consortium regni adscito, au­xit ipse Rex, eo minus iam venia di­gnus, quo magis vsu didicerit, quantis regnum ob commune suum cum Patre regimen, aulamque propriam, et quae hinc secuta sunt diuersa vtrinque Magna­tum studia et assentationes, iactatum fue­rit motibus. Dissidia haec eo grauius reip. acciderant, quo insolentius erat Stephani, quam Belae, ingenium. Huius in filium teneritudo, dupplici etiam re-

Next

/
Oldalképek
Tartalom