Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
herbain descendentis , stant , distillant , illisque descendentibus et abstersis, aliae paulatim renasCuntur subtilissimae tanquam sudor , de poris corporum euaporans. " Apud Pray vita S. Elisabeth. p. 18. sq. A. Ch. 1256. Fratrum Praedicatorum , in Hungariam magnam, auitas septem Ducum Magyarorum sedes, sub JBela quarto profectio. Inuentum fuit in gestis Vngarorum Christianorum, quod esset V ngaria maior, de qua seplem Duces cuin populis suis cgressi fuerant, vt liabitandi quaererent sibi loCum; eo quod terra ipsorum multitudinem inhabitantiuin sustinere non posset. Qui quuin multa regna pertransissent, destruxissent, tandem venerunt in lerratn , quae nunc Vngaria dicitur, tunc vero dicebatnr pascua llomanorum. Quam inhabitandam prae ceteris terris elegerunt; subiectis sibi populis, qui tunc habitabant ibidem, vbi tandem per S. Stephanum, primum ipsorum Regem, ad fidem catholicam sunt reuersi, prioribus Vngaris, a quibus ipsi descenderant, in infidelitate permanentibus. Sicut et hodie sunt pagaui. Fratres Praedicatores iis in gestis Vngarorum inuentis, compassi Hungaris, a quibus se descendisse nouerunt, quod adhuc in errore infi— delitatis manerent, miserunt quatuor de fratribus ad illos quaerendum, vbicunque possent eos iuuante Domino inuenire. Sciebant enim per scripta antiquorum, quod ad orientem essent; vbi essent penitus ignorabant. Praedicti ergo fratres, qui missi fuerant, multis se exponcntes laboribus, per mare per terras cos vsque per annum tertium