Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

teris intimauit, quod dicta terra esset vacua, et quod eam saepedicto Andreae fecisset assignari , sub liis metis, prout etiam per litteras dicti Arclii­episcopi sub sigillo suo praesentatas nobis consti­tit. Prima meta terrae dictae incipit ab orientali parte a flumine Situa, et ascendit ad partem oc­cidentalem vsque viliam Zeulus, quae est Nobili­um, et populorum ad eundem Arcliiepiscopum pertinentium, cuius tamen commetanei a septem­trionale parte sunt seruientes nostri , videlicet ; Ibraham, Bank et cognati eorundem. Ab Occi­dentali vero parte redit vna meta ad partem orien­taiem versus Sitvam citatum, vbi sunt populi cir­cumiacentes Comitis Andreae supradicti, tam ab orientali parte, quam etiam a meridionali. Nunc autem accedens ad nos dictus Andreas nobis sup­plicauit, vt collationem dictae terrae sibi dignare­mur confirmare ;cuiuspetitioni Regio fauore conde­scendentes, eandem auctoritate Regia confirmaui­mus, et ad maiorem firmitatem, ne in posterum per quempiam possit netractari, duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum Anno Domini MCCXLVII. quarto Idus Iunii Regni au­tem nostri anno duodecimo. Ex autographo 111. D. Cora. Ios. Forgach. A. Ch. 1247. Vnstigium Ahbatiae de Turje hoc armo fun­datae. Praepositum de Tiirje quondam Banus Diony­sius de Sancto Gerardo fundauerat, bonis, et pos­sessionibus donauit, vti Statutoria anni MCCXLVII. docet. A c u s eiusdem Comitis Soror A. MCCXLYII. Magister Philippus , de Sancto Gerardo, Besseneu Szent Geurgy donauit eidem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom