Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
easdem Dloeceses inueneritis aliquando Hmitatas , praedictum Archiepiscopum et Episcopum antiquis terminis faciatis de auctoritate nostra manere contentos, ac redigi, quod inde feceritis, in publicum instrumentum. Alioquin easdem Dioeceses , prout vtriusque partis ius exegerit, vel expedire videritis 7, limitetis. Contradictores auctoritate no * stra compescendo. Quod si non omnes hys exequendis interesse potueritis, duo aut vnus vestrum •ea nicliilominus exequatur. Datum Lugduni Y. Kal. Octobris. Pontificatus nostri anno Y." Ex reg. anni V. Tom. 1. epist. 23. Koller Epp. Qnincj. Tom. II. p. 133. sq. Seribit Prayus Hier. P. II. p. 377. „ Comperta, hostium harharie Eeclesiam Catheilralem episcopi Sirmiensis penitus destructam esse, datis anno MCCXLVII. litteris ad Benedictum , Colocensem Metropolitam , tum Transsiluaniensem et Chanadi{ -ensem Episcopos, iussit sedem Episcopalem ad alterutrum ex monasteriis S. Gregorii, vel Demetrii, quae «d Archiepiscopuin pertinebant, traduci XIV. Calendas Octobris , anno V. " A. Ch. 1247. Testimonium Conuentus S. Ilypoliti de Zo~ bor, capitulum JVitriense contra statutionem ciuitatis cognominis , protestatum fuisse. Nos Conuentus Sancti Ipoliti de Zoborio, da~ mus pro memoria, quod Yitus Cantor Ecclesiae Nitriensis , pro capitulo coram nobis contradixit statutioni ciuitatis Nitriensis hesterna die factae , ne iuribus capituli et curiae liberae , in alta platea, inter Curias Petrus et Lupus Nitriae positae; item decimarum maiorum, et minorum perceptionis , carnium macellalionis, vinorum et aliorum liquidorum popinationis ; salium monopolii, quae omnia in castro et ciuitate ad solum Capitulum pertinent, et per idem vsuantur pacifice; similiter iiberae plateae , et in Castro XII. curiarum residentialium, ac liberae lignalionis et pascuationis;