Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
celebrarc: Abbas et connentus ipsius monasterii, spiritu rebellionis assumto, et super hoc iniuriosi existebant plurimum et molesti. Volenles igitur, vt corrigant excessum huiusmodi per se ipsos, dictos Abbatem et Conuentum rogandos duximus attentius et monendos: nostris sibi dantes litteris in mandatis, vt eundem Archiepiscopum, cum ad eorum monasterium accesserit, prout consueuerunt hactenus, processionaliter admittentes, eundem ibidem cum pallio libere celebrare permittant. Quo circa discretioni Vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus si dicti Abbas et conuentus mandatum nostrum super hoc neglexerint «dimplere, vos partibus conuocatis audiatis causam, et appellatione remota, fine canonico terminetis, facientes, quod decreueritis, per censuram ecclc-* siasticam firmiter obseruari. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, per censuram eamdem, cessante appellatione, cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes iis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Lugduni Septimo idus Augusli, Pontificatus nostri anno quinto." E MSS. Heuenesi Tom. B. alias R. p. 164 'A* Cfu 1247. Idem Innocentius ad defendendam casu necessitatis contr-a Tartaros Hungariam Fratres Hospitalarios concessis indulgentiis sollicitat. Innocentius — — dilectis fdiis praeceptori et fratribus hospitalis Hierosofymitani, in Vngaria commorantibus, salutem — Reliquiae fidelium, in partibus Vngariae positorum, suspiriis et lachrymis redundantes, pielalem sollicitant matris ecclcsiae, vt sibi de iilo prouideat defensionis auTom.IV. Vol.I. 50