Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

sistendum eis viriliter te aceingens, quam primum de ipsorum aduentu ad partes tuas , quod diligen­ter inuestigari facias, intellexeris certa noua , 110­his non dilferas intimare. Sciturus pro certo, quod in continenti omnes Cruce signatos in succursum terrae sacrae, ac Imperii Romaniae, ac alios obi­cunque fuerint, in tuum cum festinatione succur­sum accedere faciemus. Datum Lugduni III. Kal. Febr. anno quarto. " Ibidem nro. XXXIX. A. Ch. 1247. Idem Innocentius rumore iterandae per Tar­taros irruptionis perculsus , A. Episcopos, vt loca quaedam Hungariae praemuniant, adrnonet. Innocentius Episcopus, seruus SeruorumDei, — — Strigoniensi et Colocensi Archiepiscopis, salutein — — Quum sicut ex parte carissimi in Christo filii noslri — regis Ilungariae illustris, nobis est intimatum, aduentus Tartarorum ex par­te Ilungariae timeatur ; quia tutius est ante tempus occurrere , quam post caussam vulneratam reme­dium inuenire ; mandamus , qualenus de sullraga­neorum Vestroruin consilio, ad voluntatem et be­neplacitum ipsius Regis loca quaeratis idonea, in quibus vos et ipsi suffraganei et populi , vobis commissi , possitis vos necessitatis teinpore rece­ptare; ad quorum locorum aedificationein et mu­nitionem vos et ipsi suffraganei ac vestri subditi detis consilium et auxilium et fauorem ; ita quod in eis personae vestrarum prouinciarum saluari valeant, si necessitatis articulus immineret. Datum Lugduni pridie Nonas Februarii Pontificatus nostri anno IV. " E lib. IV. epist XLII. apud Schmitth Epp. Agr. T. 1. p. 164. Kutona H. C. T. VI. p. 92.

Next

/
Oldalképek
Tartalom