Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
rat in Abbatem. Verum, cum super his coram Auditore praefato lis fuerit legitime contestata, nec super praemissis potuerit apud sedem Apostolicam de veritate liquere: Discretioni Vestrae per Apostolica scripta mandamus : quatenus recepto hinc inde a partibus iuramento de veritate dicenda, facientes eos, proponendis liinc inde interogationibus, respondere; testes, quos vtraque pars coram vobis duxerit producendos, legitime recipere, ac diligenter examinari curetis. Causam ipsam, si de partium voluntate processerit, fine debito terminantes, et facientes, quod decreueritis, authoritate nostra obseruari. Alioquin eam sufficienter instructam, ad nostram praesentiam remittatis, praeligendo partibus terminum competentem, quo nostro conspectui se repraesentent, iustam dante Domino sententiam recepturae. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, vel odio, vel timore subtraxerint, per censuram Ecclesiasticam, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Quodsi his omnes non poteritis inleresse, duo Vestrum nihilominus exequantur; nullis litteris veritati et iustitiae praeiudicantibus a sede Apostolica impetratis. Datum Assisii Decirno sexto Calendas Octobris pontificatus nostri anno nono. " Originales in archiuo Camerali. MSS. Heucnesi Ton^. LL. nro. XLIV. p. 594. sqq. A. C/i. 1256. Corpus S. Elisabeth , sororis Belae JRegis, eleuatur. Adiecit adhuc Altissimus humilium exaltator magnificare Ancillam suam huinilem Elisabeth, et