Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

ligas, et sanctam Ecclesiam matrem tuam ; certis jiroljatur rationibus, et constat cnidentissimis ar gumentis, et euidentia facti docet: dum totis quae­ris affectibus, vt ii ad eeclesiae gremium reuertan­lur , eorum cordibus intelligentia veri luminis il­lustratis, qui ab ipsius veritate seducti a tenebrarum principe, recesserunt.Sane referentibus dilectis liliis, fratribus Iacobo, ministro prouinciali, et Lloma­no Ordinis Fratrum minorum Vngariae , quos ad sedem apostolicam destinasti, exultantes accepimus, et referimus gloriantes; quod pro tuis insistis vi­ribus et laboras, vt ad sinum matris ecclesiae re­deat Vatacius et gens eius. Ex quo tanto maiores tibi actiones referimus gratiarum, quanto magis id ad laudem cedit et gloriam Iesu Christi, exal­tationem contingit et commodum sponsae suae, no­stram et tuam vtilitatem respicit pariter et hono­rem. Vtigitur, carissima in Christo filia, effectus huiusmodi negocii facilius subsequatur, excellenti­am tuam requirimus et rogamus ; quatenus aliquot nuncios, viros prouidos et discretos ad praefalum Vatacium non differas destinare, quorum diligen­tia et studio et sollieitudinis industria praedictus Valacius ad vnitatem malris ecclesiae reuertatur. ISos enim ob tui gratiam et amorem , quidquid cum honore Dei et Ecclesiae ac salute ipsius ani­mae fieri poterit, scirie te volumus, nos facturos. Datum Lugduni ]II. Kal. Februarii anno IV. Ex Lib. IV. epist. XXXIX. apud Wadding. ed. Fons. Tom. III. p. 174. Non multo post Vatacius fratrem Lau­rentium, Ordinis Minorum , benigne suscepit, ac })i ;ie­cipuis concordiae capitibus se subscripturum promisit; sed enim prornissa nunquam cxsecutus, post octennium paralvsi membrorum correptus , in Asia diem supremum obiit XX. Octobris A. 1255. Ei successit in iinperio li­lius Tbeodorus ex Irene, Mariae nostrae sorore genitus. Katona H. C. Tom. VI. p. 58.

Next

/
Oldalképek
Tartalom