Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
quam ignobilibus verius scire quiuimus, illud molendinum aJj antiquo tempore, quo Comitatus cepit esse Suproniensis, fuerat constructum, et aJ> eodem tempore terrarum circumiacentium nulli particulae corruptelam, aut alicui liominum grauamen, seu aiiquod intulit in aliquo detrimentum; verum prius omnibus eo vtentibus gratum commodum obtulit et Jeuamen. Vnde liis omnibus consideratis, ipsurn molendinum in integro statu suo eidem Ecclesiae duximus pacifice relinquendum ; hoc tamen nullatenus praetermisso: quod de cetero ad conseruationem ipsius molendini a suis possessoribus non minor , verum potior et eflicacior opera sit adhibenda in accumulationem aggerorum , per alueorum fossata diligentius facienda. ln cuius rei testimonium et robur perpetuum praesentes litteras duximus concedendas in firmioris fidei , sigillorum nostrorum muniminibus roboratas. Datum anno Dominicae Incarnationis Millesimo , ducentesimo quadragesiino septimo. u Ex actis familiae Nadasdianae. Locus duorum sigillorum apparet. MSS. Heuenesi Tom. FF. nro XXIJ. p. 210. sqq. A. Cli. 1247. Innocenlius PP. IV. se JBelae regi in occupanda Austria opitulaturum obligat. Innocentius — Ilungariae illustri — Celsitudinis tuae litteras et nuncios Jacie serena recepimus, et ipsarum lenorem, ac quae iidem nuncii voluerunt ex parte tua coram nobis, diligentius intellectis, ea curauimus , prout dicti nuncii tibi referre poterunt, benignitate solita exaudire; parati in omnibus, quanlum cum Deo poterimus, tuae satisfacere voluntati ; rogamus igitur magnificentiam tuam attentius et hortamur; quatenus progenitoriJjus luis, qui semper in fide ac deuo-