Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
fideles nostri Hospites de Zegedino, nobis liumiliter supplicarunt, quod quamdam ipsis specialem gratiam in collatione cuiusdam terrae et piscinae, sicut plenius in suhsequentibus patebit, facere dignaremur. Nos siquidem considerantes ipsorum fidelitatem, eorum precibus condescendere volentes, quamdam terram Thapey vocabulo, quae ad Castrum nostrum Chongradiense pertinebat, vacuam ac contiguam terrae praedictorum lxospitum , nec non piscinam quamdam nomine Wartow, quae fuerat hominum de generatione Ch u p or, qui per Tartaros fuerant interempti, nostris hospitibus supradictis, cum plenitudine gratiae nostrae, duximus in perpetuum conferendas 5 introdueendo eos in corporalem possessionem praefatae terrae et piscinae per fidelem nostrum, Leontium Abbatem de Zewrwff. Vt igitur liaec nostra donatio, seu D D 7 collatio in perpetuum perseueret, nec vllisvnquam temporibus per quempiam in posterum valeat retractari, vel in irritum reuocari, praesentes eisdem concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum ab incarnatione Domini MCCXLVII. Transumtum a Matliia de anno 1465 ; aCarolo III. R, H. anno 1719. E tahulario L. R. Ciuitatis Szegediensis. ,1. Ch. 1247. Idem Bela Tlospitibas de Luprechthdza (Oppidi Bei-eghszdsz ) libertates impertitur. Bela, Dei gralia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Bamae, Seruiae, Galiiciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Vniuersis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Quod regia authoritate sancitur, firmum debet stabilitate consistere. Ad vniuersorum igitur notitiam, praesentium et posterorum, harum serie volumus peruenire: quod accedentes