Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
vitam finiuissemus; et quando nos ante ipsos Tartaros ad partes maritanas recepissemus, idem Alexander Comes nullus nos reliquit; et cum ipsi Tartari vsque ad mare nos inuestigassent, idem Alexander Comes cum eisdem diligenter bellum propter tuitionem praesentiae Maiestatis nostrae inchoauit, et sic nos per ipsorum bella ab ipsisTartaris euasimus ; quorum Y u I, qui Capitaneus ipsorum esse dicebatur, idem Alexander nobis intuentibus sagitta penetrauit, et sic idem post hoc nobiscum transiuit, et ibidem nobiscum existens , multa gratiosa obsequia exhibuit, tam fideliter quam deuote. Nos enim prout decet et expedit Regiae Magnificentiae tot et tanta, ac talia seruitia in memoriam reuocantes, ne irremunerata permaneant, nec ingrata habeantur, licet id, quod ad praesens agimus, cum eodem ob respectum horum, quae in futurum agere volumus, modicum et exile, fere quasi nihil esse videatur , vnde et quia, qui ex officio suscepti regiminis nostri metiri debemus merita singulorum , et vnicuique respondere iuxta exigentiam meritorum, vt eius exemplo reliqui ad fidelitatis antidota efficacius accendantur, discant et reliqui famulari deuotius sub Principe gratioso; quasdam possessiones seu villas, vnam scilicet terram Castri nostri de Yalko, Adrian vocatam, et aliam Castri de Budologh, Csatar nuncupatam in Comitatu de Baranya, iuxta locum, qui Y o r o smarth dicitur, vicinas et contiguas eiusdem sub eisdem metis et terminis, sub quibus ad dicta castra nostra dignoscebantur pertinere, cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis earumdem, simul cum portione tributi, quae in villa Csatar ab antiquo exigi consueuit, eidem Alexandro Comiti, et per eum suis 27 *