Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Datum anno dornini MCCXLVI. Sexto idus Se­ptembris; regni autem nostri anno XI. " Apud Wagner. Ann. Scepus. P. I. p. 103. Katona H. C. Tom. VI. p. 84. A. Ch. 1246. ldem Bela Demetrii, de genere Aba, insi­gnia in sacra contra Saracenos expeditione, ac filii eius Alexandri in pugnis contra Tartaros merita, re­censet, ac villis Adrian et Csatar remuneratur. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Cro­atiae, Sclauoniae, Seruiae, Galliciae, Lodo­meriae, et Cumaniae Rex. Omnibus Christi fideli­bus, praesens scriptum inspecturis, salutem in Do­mino sempiternam. Cum a centro regiae Maiesta­tis inscribi subditis circumferentiae leges, ac insti­tuta promulgari debeant; dignum est, vt ea, quae regnicolis imperantur, regia pertractentur auctori­tate; ne variis temporum varientur euentibus, litte­rarum patrocinJo commendentur, vt standi vigorem sortiantur certiorem. Hac itaque nos ratione indu­cti, rem nos, nostrosque non lacentem vniuerso­rum ad notitiam volumus fieri tenore praesentium manifestum : quod considerantes multiplices fideli­tates et seruitia diuersa fidelissima, ac laudabilia, quae Alexander Comes, filius Demetrii de ge­nere Aba, dilectus et fidelis noster, nobis, imo primum Pater ipsius praefatus, Demetrius, Domino Patri nostro Regi Andreae , felicissimae recorda­tionis exhibuit , et impendit, in eo videlicet : vt quando idem pater noster cum quibusdam christianissimis Regibus vltra mare magnum ad expugnandos Saracenos , pro recuperatione sa­cri sepulchri Saluatoris accessisset, idem Demetrius Tom. IV. Vol. 1. 27

Next

/
Oldalképek
Tartalom