Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
giosa ea deposuisse noscuntur , quae locorum ipsorum rectores in suum praeiudicium detinent, et sibi restituere contradicunt. Quare postulauit a nobis, vt, quum de bonis ipsis velit satisfacere quibusdam Ecclesiis pro debito, quo eis tenebatur clare memoriae A. rex Yngariae , paler eius, iuxta dispositionem ven. fratris nostri , episcopi Praenestini, dum in partibus illis legationis oflicio fungeretur, Religiosos eosdem ad restitutionem depositorum ipsorum compellere curaremus. Jdeoque mandamus, quatenus, si est ita, dictos Religiosos, vt deposita ipsa restituant, vt tenentur, in satisfactionem liuiusmodi conuertenda, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam sicut iustum fuerit , appellatione remota , compellas. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, cogatis veritali testimonium perliibere. Datum Reate, II. idus Augusti, pontilicatus nostri anno X. u Ex reg. anni X. epist. 200. MSS. Garamp. Katona H. C, Tom. V. p. 775. 4 A. Ch. 1236. Idem Gregorius in causa Abbatis Bistriensis, concordia cum Episcopo Chanadiensi inita, interemti, lamentando rescrihit. Gregorius Episcopus , Seruus Seruorum Dei. Dilectis filiis — —* Yaradien. — de Tilion , et de Erce (Erchi) Abbatibus Quinqueecclesiensis et Yesprimiensis Dioecesis salutem et apostolicam benedictionem. Turbata est anima nostra valde, turbationis causam casu flebili nobis dante super immanitate detestandi facinoris, quod quidam filii Relial familiarejy, vt dicitur — — Cena-