Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

ties etiam nobis praesentibus, interfuit commen­dabilia fidelitatis opera exercendo. Et quia perso­nam suam omni fortunae in nostro seruitio expo­nebat fideliter , nobis eodem turbinis tempore partes marilimas petentibus, nunquam a nostro la­tere procul fuit, sagax, et peruigil, contra nostra et totius domus nostrae seruitia oportuna; nec non etiam in legationibus nostris extra regnum, et per regnum nostrum fideliter defendit, ac etiam con­tra recuperationem iuritim potentiae nostrae , qui eo tempore os nobis subtraxerat, persecutionem impiorum Tartarorum. In memoriam siquidem seruitiorum eius , non tamen in plenam recom­pensationem, cum ipsius fidelissimam personain al­tioribus regalis dexterae muneribus stipari in po­sterum proponamus, memoratum Castrum Ei­lek, cum omnibus possessionibus Fulconis, et cum omnibus bonis suis, tam mobilibus, quam immo­bilibus , vbicunqtie locorum existentibus, eidem Magistro Mauritio , et per eum suis haeredibus , haeredumqtie successoribtts, in perpetuum contu­limus pleno iure. Postquam autem possessio­nem intrauit, venerabilis Pater Stephanus, Arclii­episcopus Strigoniensis, contra eum super trecen­tis marcis , vel supra tertia parte possessionis Ful­conis , quoad illam stimmam suam mouet quae­stionem, aestimata. Et quia pro dicto venerabili Patre sententiatum fuerat, nos eidem in suo iure deesse non valentes , nec volentes, eidem Magi­stro Mauritio sententialiter iniunximus, vt sibi sa­tisfaciat de pecunia memorata; quod et fecit. Vn­de post satisfactionem praesens priuilegium sibi dari iussimus, quod ante satisfactionein nuilatenus fecissemus. Quarum possessionum nomina et terr

Next

/
Oldalképek
Tartalom