Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Ilungariae gloriosus, Patri suo Regnaldo Comili memorato, eonsideratis eius et progenitorum suo­rum Coronae regiae impensis seruitiis, quondam etiam contulerat, suo priuilegio confirmatam ; sed tempore reuocationis perpetuitatum fuerat 'eadem collatio retractata; nunc eidem Comiti Princz, et suis legitimis successoribus, in perpetuum contu­limus pleno iure sub eisdem terminis, siue metis, quibus per inquisitores et iudices, sicut in aliis Co­mitatibus, sic et in T. a nobis quondam deputatos ipsa Castro fuerat assignata; in cuius possessionem per dilectum et fidelem nostrum, Comitem Marcum, filium Linae Coinitis, ipsum fecimus introduci. Ne igitur ipse Comes Princz, vel su; haeredes, hae­redumque successores super eadem terra iinposte­rum valeant inquietari, seu aliquatenus molestari, praesentes in perpetuam stabilitatem huius nostrae donationis concessimus litteras, dupplicis sigiJJi no~ stri munimine roboratas. Datum apud monusteri­uni Cisterciensium in Toplicz. Anno Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo, quadragesimo quinto, duodecimo kalendas Maii, Regni autem nostri anno decimo. u E Coll, Kaprinaiana sub. litt. B. Tom. II, p. 57. sqq. A. Ch. 1245. Idem Bela Comiti Cosmae, filio Alexandri , ob fidelia seruitia , terram quampiam confert. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae , Cumaniaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus tam j>raesentibus, quam futuris, salutem in salutis lar­gitore. Ad vniuersorum notitiam harum serie vo­lumus peruenire, quod cum fidclis noster Comes

Next

/
Oldalképek
Tartalom