Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

est meta, et transit et vadit per cainpum ad metas in medio campi; et hinc vadit directe ad flumen Heconuk, vlji sunt due mete et cadit in idem flu­men, vbi tenet Cadmam mete. Iiinc vero vadit ad flumen Lana, et conterminatur t e r r i s c r u c i f e­r o r u in, et iterum conterminatur metis C o m i ti s Moraucha; ac per eundem fluuium vadit superius ad metam priorem. Yt autem huius donacionis ac collacionis series a nobis concesse, semper salua ac inconcussa perseueret in posterum, nec ab aliquo successu — possit aliqualiter retractari; presentem paginam duximus concedendam, caractere bulle nostre auree perempniter roboratam. Datum per manus reuerendi Patris Benedicti, dilecti et fidelis nostri, Archiepiscopi Colocensis, aule nostre Can­cellarii. Venerabili Stepliano archiepiscopo Stri­goniensi, Bartholomeo Quinque-Ecclesiensi, Cle­to Agriensi, Stephano Zagrabiensi, Bulchu Cha­nadiensi, Adolpho Jauriensi, Vincentio Waradi­ensi, Ileimone Waciensi. Zlando Wesprimionsi, episcopis existentibus. Sede Vltrasiluana vacante. Dionisio Palatino , et Cornite Simigiensi, Ladislao Bano et duce totius Sclauonie, Matheo magistro Tauarnicorum nostrorum, et comite Posoniensi, liolando magistro Dapiferorum et Comite Suprii­niensi; Stephano Judice Curie nostre, et Comite Nitriensi ; Mauricio magistro pincernarum nostro­rum, et Comite de Barana , Paulo Comite de Son­nuk; Henrico de ferreo castro, Bogomerio de Za­la, ac aliis magistratus et Comitatus regni nostri tenentibus. Anno ab incarnatione Domini Millesi­mo , Ducentesimo, quadragesimo quinto. Pridie ldus Deccmbris regni autcm nostri Anno vnde­cimo. "

Next

/
Oldalképek
Tartalom