Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
giflua sc debeat (extendere) illos tamen vberiorifj Ct amplioris gratiae beneficio confouere et amplecti tenetur, pro quibus multiplicata seruitia propria intercedunt. Hinc est, quod ad vniuersorum praesentium et posterOrum litterarum liarum serie volumus perttenire: quod cum fidelis noster Ba l a k amulto tempore nobis fideliter seruiuisset, ac idem copiam terrae se diceret non habere; nos, quibus ex ofiicio regiae dignitatis incumbit metiri merita singulorum, et singulis pro meritis respondere, vt ipse ad nostra seruitia aptior de cetero haberetur, terra-ii quamdam Kowi nomine, quae fuerat terra Castri de Gomor, in medio terrae eiusdem fidelis nostri Balak haereditaria, existens, sibi et per euin suis haeredibus, haeredumque successoribus contulimus et conferimus in perpetuum pleno iure. In cuius terrae possessionem realem ipsum per fidelem nostrum Albertum, Praepositum de Iaszow , auctoritate regia fecimus introduci: (Metales) Vt autem liaec nostra donatio salua semper et inconcussa permaneat, in huiusrei perpetuam stabilitatem praesentes concessimus litteras , dupplicis sigilli nostri munimine perpetualiter roboratas. Datum in Sergen Anno Gratiae MCCXLV. XI. Kal. Augusti regni autem riostri anno IV. (XI). E collectione Diplomatica L. 13. Mednyanszky. A. C/i. 1215. Idem Bela J/liis comitum Nicolai et T7w~ rtiae, ob insignia fidelitatis seruitia terram Bohoune in Comitatu Crisiensi, confert. In nomine sancte Trinitatis, et indiuidue vnitatis , amen. Bela, Dei gracia, Hungarie, Dalmatie, Croatie , Rame , Seruie, Gallitie, Lodomeric ,