Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

iielactores ipsorura excommunicationis sententiam fulminantes, et id ipsum fratribus comminantes , eos de locis, in quibus Domino famulantur, amo­uere satagitis, nisi vobis obediant in supradictis. Ad haec : ne fratres ad honorabiles ciuitates et villas, vbi religiose ac honeste valeant comraorari, a populis deuote vocati accedere audeant, inhi­bentes , tara in accedentes fratres, quara in rece­ptatores eorum excommunicationis sententiam pro­mulgatis^ Ab eis etiam de hortorum fructibus de­ciraas , nec non de habitaculis fratrum, sicut de ludaeorum domibus reditus contenditis extorque­re, asserendo: quod nisi fratres morarentur ibidem, vobis ab aliis habitatoribus prouentus aliqui solue­rentur» Et vt ipsos vestrae totaliter subdatis di­tioni, eisdem ministros et custodes vultis praeficc­re: pro vestrae arbitrio voluntatis. Cum igitur or­do praedictorura Fratrum per felicis recordationis Innocentium, Honorium, et Gregorium, Praede­cessores nostros, et nos ipsos sit solemniter appro­batus, et eorum regula confirmata: ne apostolicae sedis statuta , quae humiliter suscipere, ac serua­re tenemini retierenter, comtemnere videamini V­iiiuersitatem Yestram monemus attente, per Apo­stolica Yobis scripta praecipiendo mandantes, qua­tenus conscientiae et famae Yestrae salubriter con­sulentes, vniuersi et singuli a praenotatis et aliis praedictorum fratrum grauaminibus, penitus de­sistatis, subditos vestros ab his arctius compescen­do. Alioquin Yenerabili Fratri nostro — — Me­diolanensi — Pisano — et Sipontino Archiepisco­pis dainus nostris litteris firmiter in mandatis, vt vos ad oinnia praedicta seruanda, sublato cuiusli­bcf contradictionfs et excommunicationis impedi­24 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom