Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
appellatione cessanle, cogatis A Teritati testimonium perhibere. Quodsi non omnes his exequendis potueritis interesse, duo Vestrum nihilominus exequantur. Datum Lugdiini VL Kah Octobris, Pontificatus nostri anno tertio. " Ex. autographo eruit 111. Ioan. Horvath Egjh. Ert. An. 1821i Fas» JII. p. 178-9. A. Ch. 1245. Idem Innocentius de Fratribus Ord. Min. S. Francisci per Episcopos, aliosque Praelatos haud grauandis serio prouideti Innocentius — Arcliiepiscopi9, et Episcopis , et Abbatibus, Prioribus , Archipresbiteris, Archidiaconis, Decanis , et aliis Ecclesiarum Praelatis, per Romanum Imperium, Italiam, Siciliae, ac Hilngariae regna constitutis. INimis iniqua \icisitudine largitori bonorum omnium respondetur, dum his, qui de Christi patrimonio impinguari luxuriant damnabiliter, in eodem Christo famulantes patenter persequi non •yerentur ; ac si factus sit impotens Dominus •vltionum. Cum enim dilecti filii, fratres minores abnegantes salubriter semetipsos, elegerunt in altissima paupertate Christo pauperi ad placitum famulari ; tanquam nihil habentes , et omnia possidentes : non desunt plerique tam Ecclesiarum Praelati, quam alii, qui coeca cupiditate traducti, propriae auiditati subtrahi reputantes, quidquid praedictis Fratribus fidelium pielas elargitur; quietem ipsorum multipliciter inquietantes. Vos quoque, qui eos deberetis fauorabiliter confouere , molestiarum occasiones varins exquiritis ccntra ipsos. Vultis namque, et si non omnes, ipsis inuitis eorum confessiones audire, ac Tom.IV. VoI.I. 24