Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

strato, de opprobrio seruitutis eripuit, ad gloriam Jibertatis supernae sibi patriae ostium reserando ; et demum resurgens a mortuis, ae in coelum ascen­dens, -vicarium sibi reliquit in terris, cui anima­rum curam, vt earum saluti, pro qua suam liumi­liauerat altitudinem, vigilanter intenderet, et in­uigilaret, attenta amoris eius constantia, trinae professionis argumento probata, commisit; et tra­dens sibi claues regni coelorum, per quas ipse su­ique per eiun successores potestatem aperiendi omnibus, ac claudendi eiusdem regni ianuam ob­tinerent. Vnde praedicti Vicarii, disponente Do­mino, nos, licet immeriti, suecessores effecti su­per omnia , quae nobis ex iniuncto incumberent ofiicio, ad vestrum aliorumque salutem, nostrae intentionis dirigimus aciem, ad lianc praecipue mentis nostrae destinamus a/Fectum; circa eam di­Jigenti studio et studiosa diligentia vigilantes, vt errantes in viam veritatis reducere, eosque lucri facere, sua nobis cooperante gratia, valeamus. Ve­rum quia humanae conditionis renitente natura, vno eodemque tempore diuersis locis praesentiali­ter adesse nequimus; ne vllatenus negligere videa­mur absentes, ad eos viros prouidos et discretos transmittimus vice nostra, ipsorum ministerio cir­ca illos apostolicae seruitutis debitum exsoluentes; propter quod ad vos dilectum filium Fr. Lauren­tium de Portugallia et socios eius, latores prae­sentium, Ordinis FF. minorum, viros religione conspicuos , honestate decoros et sacrae scripturae scientia praeditos, vt ipsum Dei filium Iesum Christum salutaribus eorum eruditionibus agno­scenles, suum gloriosum nomen Christianae fidei

Next

/
Oldalképek
Tartalom