Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

mater adinuenit, vt res gesta viuacitate litterarum perpetuam habeat permanendi potestatem. Hinc est igitur, quod ad vniuersorum notitiam, harum serie voluraus peruenire: Quod accedentes ad no­stram praesentiam Abbatissa, et moniales eius­dem de Posonio, humiliter supplicarunt, vt quod­dam foenetum iuxta fluuium Widricha situm, et vnum molendinum in villa Chivchna, sicut Dominus noster, gloriosissimus Rex Hungariae , Bela, coneesserat, conferre et confirmare perpetuo dignaremur eisdem. Nos autem piis precibus ipsa­rum, quoniam ait Apostolus: qui parce seminat , parce et metet; et qui serainat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam aeternam; pie­latis debito gratanter annuentes ex consensu et be­neplacito Domini nostri Begis Hungariae memorati, foenetum et molendinum supradicta, Abbatissae et monialibus antedictis concessimus iure perpetuo possidenda. Yt autem huius rei tenor robur per­petuum valeat obtinere , nostras litteras eisdem concessimus, nostri sigilli munimine roboratas. Anno gratiae millesimo, ducentesimo, quadrage­simo quarto. " E MSS. Heuenesi T. VV. p. 169 — 70. Originales in archiuo Capituli Posoniensis. MSS. Heuenesi Tomo NN* nro. L. p. 404. A. Ch. 1244. Ernei villicus et Ciues Dubiczenses Eremi­tas S. Augustini in terris suis ad intercessionem Cu­lomanni Ducis fundant. Nos Ernei villicus , Fridericus , Marcellus , Lazticza, ac omnes hospites liberae villae de Dubicza, memoriae commendantes significamus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom