Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

yuinerationem, per innumerabilium in terram de­iectionem, ipse quoque adeo grauiter extitit \ul~ neratus, quod vix mortem effugere valuit; vulne­ratione porro memoratae gentis inualescente mali­tia, multi de nostris in terras alienas auffugissent, ante faciem persequentis, iam toties dictus Bago­mirus fidelis noster quasdam munitiones per labo­res subitos faciens, maximam nostrorum multitu­dinem, ab Iiostili impetu dispensauit; quantas de­nique virtutum praerogatiuas , quanta bonorum actuum exercitia, in praeliis contra furorem tru­cium habitis, vt de aliis taceamus , idem operum exhibitione ostenderat, non solum lingua exprimi, sed nec mente possunt concipi competenter. Nos igitur eximia fidelitatis suae merita memoriter re­colentes, inter cetera, quae eidem ob recompen­sam tot bonorum tribuimus, terram quamdam in confinio Poloniae existentem, desertam et inhabi­tatoribus omnino carentem, ex nunc sibi et suis per ipsum haeredibus duximus conferendam, iure perpetuo possidendam. Aliam quoque terram Zud­czan vocatam, in terminis Berem sitam , similiter penitus inhabitatam, ipsi Comiti Bogomiro in com­munionem committimus , qui in cunctis nostris euentibus lateri nostro constanter adhaerens, co­ram oculis nostrae maiestatis multipliciter refulsit, contulimus in perpetuum pro aequa portione ; et quamquam ipsi gratiam non modicam iri conferen­do beneficio exhibuimus; tamen ipsius deuotio in eorum receptionem non immerito est laudanda; cuin pro tuitione nostri confinii ipsum oporteat desudare. Metae autem praedictarum terrarum, sicut in Iitteris Yenerandi Patris Adami consignata atint, hoc ordine distinguuntur: Prima meta Kis

Next

/
Oldalképek
Tartalom