Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Ereszteven omnino remanet inter metas ad terrarri Koarszeg vocatam, et praenotatam; et sic termi­nantur. Ne igitur in posterum idem Nicolaus, fi­delis noster et sui lieredes jsuper eadem terra per cjuempiam valeant molestari, et ne autentica no­stra donatio irritationis iilicitae molestiam patiatur, sed eis pacifice et quiete perpetuo valeant perma­nere, praesentes tradidimus litteras, duplicis si­gilli nostri munimine in aeternum roboratas. Datum in Gyormot per manus magistri Achillis, Praepositi Albensis, aulae nostrae Vice-Cancella­rii. Anno Dominicae Incarnationis millesimo, du­cenlesimo, quadragesimo quarto, decimo Kalendas May. Eegni autem nostri vigesimo. Ex originali Radvanyiano Collectionis Nic. JankovicU. rriusquam has donationales expediuisset, donauit Coiui­ti Junk, filio Isaac terram regalem, nomine Zloniin, ct Vorboucz in Sclauonia habitam, et a castro Crisiensi exemptam, perpetuo possidendam, XI. Kal. JViaji An. MCCXLIV. propter liaec inerita : ,, quod carissimo ira­tri suo Colomano, felicis recordationis regi, et duci totius Sclauoniae , a multis temporibus continuata fide­litate seruierit, et post decessum eiusdem Colomani , Belae et consorti eiusdem seruitiis suis gratae semper fidelitatis, et permaxime occasione Tartarorum, impen­derit obsequia. Quam terram, misso Acus, pleba­n o de Pest , capellano suo, lustrare fecit, metasque posuit" vti Kerchelichius refert. Hist. Eccl. Zagrabicn. pag. 83. A. Ch. 1244. Idem Bela Farcasio et Dauidi, e seruitio B. Elisabethae sororis suae reuersis, facullatem in hono-» rem illius Ecclesiam construendi largitur. 13ela, D. gr. Iiungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Seruie, Galicie, Bulgarie, Lodomerie­que Rex, omnibus Cliristi fidebbus, presentibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom