Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
eos in causa sanguinis et aliis causis quibuslibet iudicabit. Et si forte talis causa inter eos emergeret, quam dictus iudex iudicare non posset , examini iudicis regii et non alii, referatur. Ligna autem infra melas terre ville eorum libere possint incidere, et lapides recipere, prout antea consuetudo inoleuit. Ab omni autem exactione tributi ipsos esse volumus liberos penitus et exemtos. Insuper volumus, quod Comes de Zolon , seu curialis Comes suus, vel aliquis alius domos eorum non recipiet pro descensu violenter, sed ipsi hospites recipiant ad sue beneplacitum voluntatis, Yt igitur hec nostra eoncessio perpetue firmitatis robur obtineat, presentes litteras dupplicis sigilli nostri munimine concessimus perenniter roboratas. Datum anno Domini inillesimo CC. quadragesimo quarto, quinto Kalendas Ianuarias, regni autem nostri anno IX. " Ep apographo MSS. ernit Katona H. C. Tom. VI. p. 53. Qui suspieatur scribendum fuisse: anno X.; mihi vero videntur referendae potius hae litterae ad anni 1243. 28. Decembris iuxta computum eorum, qui anni exordium a XXV. Decembris sumebant; erat iam 1244. regni tamen Belae annus nonnisi IX. A. Ch. 1244. Idem Bela quosdam Vduarnicos de insula Csaldkoz nobilitate donat. Bela, Dei gratia , Bex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Bulgariae, Lodomeriae, Cumaniaeque rex, omnibus Christi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, salutem in omne bonum. Ad instar regii largitoris, qui sublimia perspicit, infima non contemnit, dum colligit nobiles, venire ad se degeneres non recusat. Proinde