Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
scendant, et forum, sicut prius, habeant quotidianum. Item minor Pesth, vltra Danubium sita , quantum ad naues ascendentes et descendentes, et cibriones non soluendos, consimili gaudeat libertate. Item homo magistri Tauernicorum nostrorum non debeat stare cum monetariis interipsos; sed "vnus ex ipsa villa fide dignus iliis associetur , qui super receptione monetae regalis curam habeat peruigilem, et vndique diligentem. Yt autem huius praenominatae libertatis series salua semper et inconcussa perseueret in posterum, nec aliquo successu temporum possitaliquatenus retractari; praesentem eis paginam duximus concedendam, charactere bullae nostrae aureae perhemniter roboratam. Yerum, quia exhibitio priuilegiorum ipsorum, existens sub aurea bulla , propter viarum discrimina esse periculosa videbatur, transcriptum eiusdem de verbo ad verbum, sub munimine dupplicis sigilli nostri, concessimus, eam praesentibus fidem volentes adhiberi, vt ad exhibitionem illius nullatenus compellantur. Datum per manus venerabilis Patris Benedicti, Colocensis Archiepiscopi, aulae nostrae Cancellarii; venerabili Patre Stepha110 Archiepiscopo Strigoniensi, Bartholomaeo Quinqueecclesiensi, Cleto Agriensi, Stephano Zagrabiensi, Blasio Csanadiensi, Artolfo Yltrasiluano, Episcopis, ecclesias Dei salubriter gubernantibus ; Yincentio in Episcopum Waradiensem electo et confirmato; Iauriensi et Wesprimiensi sedibus vacantibus. Ladislao Palatino, et Comite Simigiensi, Dionysio Bano et duce totius Sclauoniae, Matthaeo magistro Tauernicorum et Comite Posoniensi, Demetrio iudice Curiae, et Comite Musuniensi, Laurentio Waywoda Vltrasiluauo, Rolando magistro