Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
landiim eundem Imperatorem iterato cum infinitis armatornm millibus accinxerunt. Propter quod a nobis exstitit cum instantia postulatum, vt ad succursum Constantinopolitani Imperii apostolicae dignaremur prouisionis auxilium impartiri. Nos igitur, attendentes, quod ipsius conseruatio Imperii specialiter pertinet ad promotionem subsidii terrae sanctae, de qua nonnisi per partes Romaniae liber reditus peregrinorum habetur; et si, quod absit, dictum imperium dominio Graecorum, qui magis Latinos odiunt, quam pagani, subiicitur, de facili eiusdem terrae subsidium sequeretur: Celsitudinem Regiam monendam duximus attente , ac hortandam, quatenus, quum eo leuius et citius praefato imperio per homines Vngariae subueniri valeat , quo ei viciniores existunt ; ob reuerentiam Iesu Christi, apostolicae sedis et nostram, sicut animae tuae salutem desideras, ad subueniendum praefato imperio, regium studeas auxilium et consilium impartiri; ita quod exinde supernae gloriae merearis effici particeps, et per tui auxilii interuentum dictum valeat imperium liberari; spe tibi proposita , quod dum in imperio eodem terrae subuenis memoratae, dupplicatum remunerationis diuinae praemium reportabis. Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia, et ea, quam nobis in beatis Apostolis Petro et. Paulo concessit, auctoritate confisi, illam eis, qui in eiusdem imperii succursum accesserint, concedimus veniam peccatorum, quam babituri forent, si praedictae terrae sanctae personaliter subuenirent. Datum Viterbii XVII. Kal. Ianuarii. " Ex reg. anni IX. epist. 315. Apud Rayn. ad annum MCCXXXV. nro LIII. Qui his subiicit: ,, Eodem argu-