Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

illustri, ac Duci totius Sclauoniae, firmiter adhae­sissent, grata fidelitatis obseqnia, quibus coraiu Maiestatis nostrae oculis multipliciter'efifulserunt, indesinenter, ac indefesse impendere non cessa­runt. Et quamquam in cunctis nostris euentibus nostro lateri tanquam columnae immobiles et mu­ri aenei semper et vbique inseparabiliter se iun­xerint; eo tamen tempore, quo permittente Do­mino , barbarae nationis insultus, quae Tartaros se appellat, regnum nostrum hostiliter inuasit , praedicti fideles nostri, inter alios electos nostros, specialiter claruerunt; res et personam dubiis for­tunae casibus pro nobis intrepide exponendo. lu praelio siquidem cum memoratis Tartaris commis­so, cui personaliter interfuimus, ipsi, in acie an­tedicti fratris nostri conflictum cum parte aduersa laudabiliter ineuntes, ad belli exitum perstitere vi­riliter cum eodem ; vbi denique praefatus Detri­cus potenter et patenter hostes aggressus, et se­mel, secundo, ante omnes, vibrata lancea, ordi­natam aciem irrumpens, post multorum stragetn , post inflicta quam pluribus lethaliter vulnera, ipse quoque equo, cui insidebat, occiso, fuit grauiter vulneratus. Postmodum etiam, cum ab ipso prae­lio redeuntes, per Teutoniam cum paucis transi­tum faceremus, nostrorum auxilio pene penitus destituti , ac per Ducem Austriae via nobis li­bera foret praeclusa; idem Detricus in no­stri comitiua praecedens, mortis sese manibus abs­que metu committens, iter nobis per suam probi­tatem et laudabilem industriam iuxta votum pro­curauit. Ab hinc qtioque nobis maritima petenti­bus , idem nos secutus, multiplicia nobis seruitia studuit exhibere; frater vero ipsius, Philippus su-

Next

/
Oldalképek
Tartalom