Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1243. Idern Bela fidelibus suius JDorl et Bamabae , filiis Iiugach, terram Fay, ^ro f^/io sibi, occasioru persecutionis Tartaricae , sujfecto , donat. Bela, Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croa­cie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Curna­nieque Rex. Omnibus praesentes litteras ins|>e­cturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuerso­rum notitiam tenore presentium volumus perueni­re, quod Don et Barnabas, filii Rugach, ad nostram accedentes presentiam liumiliter petiue­runt; vt eisdem pro multiplicis et fidelibus ser­uitiis ipsorum, ac eciam pro effusione sanguinis eo­rumdem liereditatem dare dignaremur. Nos vero consideratis seruiciis ipsorum, que nobis tempore Tatarorum personaliter exliibuerunt, et dan­do nobis equum ipsorum se mori relin­quentes, terram Fay ipsi Don et fratri suo Barnabe, filiis Rugach, dedimus, ac etiam eorum haeredibus, heredumque suorum successoribus , perpetuo pacifice possidendam, super illas antiquas metas , sicut ab antea fuit assignata. Cornmetanei vero iam dictae terrae a parte orientali Kech; a secunda vero parte Scebena; a parte vero meri­dionali Popi; a parte vero Septemtrionalr Chena­ta. Inde vadit ad caput llusozo super vnum Berch, separat a Scemere, et agunterio. Inde descendit ad vallem Kech ad priorem locum sub iisdem me­tis et terminis, sicut per primos possessores suos li­mitata fuerat et possessa.^ Yt autem hec nostra do­natio robur obtineat firmitatis, nec processu tem­porum per quempiam possit in irritum reuocari, presentes dedimus litteras duppHcis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Achilley Praepositi, aule nostre Vice-Cancellarii,

Next

/
Oldalképek
Tartalom