Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tia ficri consueuit, iniuria irrogelur, cum inde non debeat, nasci iniuria, vnde iura nascuntur ; recordatis nihilominus seruitiis, et fidelitatibus eorumdem, Dona, Wacsik, Dubak, et Tyba, quas nobis et regno in diuersis expeditionibus nostris exhibere curauerunt, propter quae omni remuneratione digni essent: in eoncambium, seu permutationem praedictae possessionis eorumdem, quasdam terras castri nostri Honthensis: P a 1 o t a, Nenye, Kiihesu vocatas, ipso iure ipsis veris metis et lerminis distinctas, quibus ab antiquo ipsiun Castrum nostrum Honthense dignoscebatur possedisse, ac quamdam terram Vduarnieorum nostrorum, in Comitatu Neogradiensi sitam, E s t e r g u r vocatam, a potestate castri exceptas, penitus et exemtas iisdem Dona, Wacsik, Dubak, et Tyba, ac eorumdem haeredibus, haeredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irrevocabiliter , pacifice possidendas; et eosdem in corporalem possessionem terrarum praedictarum, per Comitem Gregorium filium Mathiae de Szecheny, sub testimonio Capituli Strigoniensis fecimus introduci. Vt igitur huius nostrae donationis, seu permutationis series robur obtineat perpetuae firmitatis, nec processu temporis in irritum per quem possit retractari, praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri, Magistri Achillis, Praepositi Albensis, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti fidelis nostri. Anno Domini MCCXLIII. regni autem nostri anno VIII. u E Coliect. Dipl. Fejeruariana nro. 559. vol. IIf. in folio.