Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

gerunt. Verum eum ipse praepositus, sicut ex re­latu fide digno percepimus, (eet. vtsupra); nos electionem de ipso factam, non obstante, si ali­quem inueneritis in ipsa defectum, quem de ple­nitudine potestatis nostrae supplemus, auctoritate apostolica confirmamus, et eidem a scito canonico suffraganeorum numero faciatis munus consecratio­nis impendi; recepturi ab eo postmodum, Eccle­siae Homanae nomine, fidelitatis solitae iuramen­tum iuxta formam , quam vobis sub bulla nostra mittimus interclusam. Formam autem iuramenti , quod ipse praestabit, de verbo ad verbum nobis per eiusdem patentes litteras, suo sigillo signatas , per proprium nuneium quantocyus destinetis. Quodsi non omnes — —- Datum Anaguiae, idi­bus Iulii. Anno primo. Ibidcm Peterfi. p. 68. Katona p. 2. sq. A. Cli. 1243. Idem Innocentius haeresim in Croatia et Dal­matia enatam sujferendi curam Stephano, ab Episco­patu Kaciensi ad Melropolim Strigoniensem postulato p iniungit. Innocentius — — Tibi legationis officium in Croatia et Dalmatia duximus commiltendum, fra­ternitatem tuam rogantes et obsecrantes in Domi­no Iesu Cliristo, quatenus indutus fortitudine , ac virtute praecinctus, prauitatis haereticae maculas, quibus terrae huiusmodi Ramis, sicut accepimus, sunt infectae, sic de ipsius diuinae potentiae pro­pitiante subsidio per te ac alios, ad hoc idoneos, abolere studeas, quod ibidem Christiana possit vi­gere religio, ad illius honorem et gloriam, in cu­ius beneplacito geritur, vt perennis vitae felicitas

Next

/
Oldalképek
Tartalom