Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

receptare; eumque infra spaclum septem dierum retinere, post quos si gratiam regiam obtinere in­terim nequiuerit, cum yniuersis rebus suis abire Jibere permittatur. Praeterea si quis ex ciuibus ipsius ciuitatis alias abire voluerit, causa inibi com­morandi , secure cum yxore , fil iis , familia et omnibus rebus suis, quocunque sibi placuerit, ire pacifice permittatur. Ad haec terminos territorii , et possessionum antedictae Ciuitatis, sicut in ante­cessorum nostrorum priuilegiis inspeximus conti­neri , praesentibus duximus inserendos et pariter confirmandos ; ita yt a Columpna, quae sub Oz­trog quondam inter ipsos Ciues et Spalatenses sita est, pro termino, vsque ad villam, quae Smog­vize nuncupatur, nullus omnino audeat eos inqiiie­tare; nisi inter memoratos terminos aliquis iure hereditario possessionem habuerit , sicut decet. Nomina vero villarum, seu locorum , quae intra praememoratos terminos in possessionibus totiens dictae Traguriensis Ciuitatis in praedecessorum no­strorum priuilegiis exprimuntur sunt liaec: Mona­sterium Sancti Petri de Clobocizo, cum pertinen­ciis suis; villa Bjacy cum toto territorio suo; Ec­clesia Sancti Yitalis cum territorio SUQ ; Ecclesia S. Georgii cum territorio suo; pascua Diuuly cum omnibus pertinentiis suis ; campus Traguriensis cum omni introitu et exitu suo , totum Ma­zolinum cum omnibus circumstantiis , agris , mon­tibus et vallibus vsque ad Smogvize, superius me­moratum. Si quis autem super antedictis posses­sionibus suggestione falsa vel tacita veritate, ali­quod priuilegium aliquando impetrauerit, nolumus pontra hoc vires aliquas obtinere. Vt igitur omnia praemissa robur perpetuae firmitatis obtineant ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom