Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

que dietas: et venerunt ad aquam, quae vocatur Deinpliir, quam transire non poterant in aesta­te. Volentes autem expectare liyemem, miserunt ante se quosdam exploratores in Russiam; ex quibus capti fuerunt duo, et missi Domino Regi Yngariae, quos ego liabui in defensu meo; et ab ipsis didici noua, quae vobis mando. Quaesiui vbi esset terra eorum ? et dixerunt, quod esset vltra quosdam montes, et sedet iuxta flumen, quod vocatur Egogg; et credo, quod ille populus sit Gog et Magog. Quaesiui de fide ; et vt breui­ter dicam, nihil credunt. Et coeperunt dicere, quod exierunt ad expugnandum mundum. Litte­ras habent Iudaeorum, quia prius proprias litteras non habuerunt. Quaesiui , qui essent illi, qui docent eos lit.teras? dixerunt, quod essent homines pallidi, qui multum ieiunant, vestes lon­gas portant, et nullos offendunt; et quia multas circumstantias dixerunt de hominibus illis, quae concordant cum superstitionibus Pharisaeorum et Saducaeorum, credo illos esse Saducaeos et Phari­saeos. Quaesiui , vtrum discernerent cibos, dixe­runt, quod non; Comedunt enim ranas , canes et serpentes, et omnia indifferenter. Quaesiui , qua­liter exierunt de montibus, vltra quos fuerunt? Dixerunt, quod viginti diebus durat longitudo et lalitudo ipsorum ; duodecim millia hominum sem­per sunt in equis, qui custodiunt exercitum. E­quos bonos liabent, sed stultos: equi enim multi sequuntur eos, absque ducatu ; ita , quod si vnus equitat, XX. vel XXX. equi sequuntur ipsum. Loricas habent de coriis, et sunt fortiores, quam de ferro; et similiter coopertoria equorum. Pe­dites nihil possunt, quia crura habent breuia, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom