Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

fideles cfuocfue excitasso , perhibet Albertus Stadensis (apud Freber Tom. I. p. 457.): „ Tartari tanto timore hominum corda concusserunt, vt homines contra eos in. diuersis locis et prouinciis auctoritate episcoporum se crucis charactere insignirent. Tandem Papa ad instan­tiam regis Vngariae , ducis Austriae, et domini Carin­thiae, dedit generalem tCrrae Hierosolymitanae indul­gentiam contra eos. " A, Ch. 1241. Friderici II. Imp. de Tarlaris Ilungariam depopulantibus ad Regem Angliae epistola. „Rem, quae tam Romanorum imperium, vel­ut ad praedicationem euangelii praeparatum, quain cuncta mundi regna, christiano cultui dicata, spe­ciali zelo contingit; toti reip. vniuersae christiani­tatis excidium generale comminatur; et quamquam ad nostram rei gestae veritas sero peruenerit , quin ad vestram notitiam referamus, tacere non possumus. Egressa enim dudum ex vltimis mundi finibus , de regione auslrali , quae diu sole sub torrida zona tosta latuerat, quae postea versus par­tes boreales , occupatis violente regionibus, diu manens, vt brutus (f. bruchus) multiplicatur, gens barbarae nationis et vitae , quo nescimus a loco vel origine , Tartari nuncupata, non absque prae­uiso Dei iudicio, ad sui populi correptionem et correctionem, non vtinam ad totius christianita­tis dispenHium, ad haec nouissima tempora reser­uatur. Sequuta est igitur publica clades , commu­nis regnorum desolatio , et terrae fertilis extermi­nium , quam gens impia peragrauit, vt sexui, ae­tati, vel dignitati non parcat, et reliquum genus humanum delere confidat, duin vbique terrarum per immensam et incomparabilem eoruin potenti­am et numerum sola dominari satagat, et regnare.

Next

/
Oldalképek
Tartalom