Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
ergo , qui nulli deesse volumus > sed ui sua iustitia cunctis desideramus interesse, vt debemus et tenemur, praedictam villam Beugen, cum suis pertinentiis a Castro Musuniensi, et villam Sassun cum omnibus vtilitatibus eius auferendo a Comite Yalentino, filio Legen, pro iustitia, precibus praemiis et meritis Beati Iacobi Apostoli, ac circumspectu fideliorum seruitiorum Magistri Corrardi , filii Stephani, temporibus opportunis nobis exhibitorum, iuxta continentiam priuilegii Domini nostri, et Patris charissimi, ipsi monasterio reddidimus, et restitui fecirnus, iure perpetuo irreuocabiliter, et immobiliter possidendas. Priuilegia vero vel litteras, siue Comes Yalentiuus, filius Legen, siue castrijm Musuniense, si quae haberet confectas super terris, siue villis praenotatis, et vbicunque deberent exhiberi, sint irritae, ac rigore careant firmitatis. Datum in Zoulum feria quartq post Festum S. Iacobi Apostoli. " £1 Coll. Dipl. Georg. Gyurikovics. A. Ch. 1240. Idem Bela portionem terrae Cazmer, It>aacc Comiti de genere Chalc venditam, roborat. Bela, Dei gracia , Yngarie, Dahnacie , Croacie , Rame , Seruie , Galicie , Lodomerie , Cumanieque Rex. Yniuersis Christi fidelibus, salutem in eo, qui est salus omnium, et vita. Effectum iusta postulantibus indulgere, tam vigor equitatis, quam ordo exigit racionis; presertim cum petencium vota et pietas adiuuat et iustitia non relinquit. Hinc est, quod ad Yniuersorum tam presencium, quam futurorum noticiam harum tenore volumus peruenire : quod Iacohus filius Qmpud ,