Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

e^igit rationis; praesertim cuin petentium vota et pietas adiuuat, et iustitia non reiinquit. Hinc est ? quod ad vniuersorum tam praesentium, quam fu­turprum notitiam harum tenore volumus perueni­re: Quod cum Deo propitio regni regimen ad nos fuisset deuolutum pleno iure, litterae fidelium no­strorum Capituli Ieuriensis, a dilectis in Christo Abbate et conuentu S. Crucis de Austria nobis sunt praesentatae, in quibus plenius continebatur, quod Poth quondam Palatinus tertiam partem praedii Sassun, cum terra, quae est iuxta Fer­teutou, in Comitatu Musuniensi sita, quam iure liaereditario possidebat, in remissionem suorum peccaminum, contulit Ecclesiae S. Crucis de Au­stria; duas partes eiusdem praedii fratri suo Ste-r phano, lilio Moiirj reliquit possidendas; mortuo autem Stephano, filii sui Corrardus et Mour, di­uina pietate commoniti , et zelo charitatis ac~ censi , dictas duas partes praedii antedicti cum omnibus pertinentiis suis , omnium cognatorum suorum conscientia, et consensu, in nullo pe­nitus contradicentibus, ob remedium parentum suorum contulerant Ecciesiae antedictae. Pepe­r.unt itaque dicti Abbas , et conuentus a nobis humiliter et instanter, vt donationem Pot Comitis, et nepotum suorum, regia dignaremur auctoritate confirmare, prout- litterae Capituli antedicti conti­nebant. Nos itaque iustis petitionibus ipsorum misericorditer inclinati, donationes praefatas tam­qufim iuste et legitime fact^s duximus confirman­das. Ytque haec a nobis facta confirmatio, nul­lis vnquain temporibus in irritum valeat reuocari; sed semper salua et inconcussa permaneat, ad am­pliorem rei firmitatero , praesentes eisdem conces-

Next

/
Oldalképek
Tartalom