Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tra de lerra Cliengeuer sitam iuxta Zomus, quae ratione vicinitatis sibi pertinebat ad emen­dum, Pousa et Laurentius occasione dotis matris suae, absque ipsius permissione suo iuri appropi­asset. Ex aduerso vero Pousa et Laurentius ex ipsius permissione , aliorumque maiorum dictam terram possedisse asserebant. Die igitur a nobis assignato, dum partes ex iudicio nostro suam te­stibus comprobassent idoneis assertionem, Ponetli Comes dictae terrae amissionem per Sacramentum sex hominum voluit sustinere, Pauli videlicet, filii Pous , Damiani et Borricy, fratrum eorumdem, Pauli filii Zepe, Petri filii Dionisii, et Abbatis de Bund; et cum dies Sacramenti aduenisset, ta­lis inter eos facta est compositio ; sicut in litteris conuentus Sancte Dextre, vbi praestare debuerunt Sacramentum, recepimus, et sicut no­bis per partes est relatum: Quod terram duorum aratrorum de terra Chenguer Ponetli Comiti paci­fice et quiete iure perpetuo reliquerunt possiden­dam , tali tamen modo, quod Poneth Pousae et Laurentio quatuordecim marcas dare teneatur. Igi­tur inter ipsos solutionis pecuniae (inter ipsam so­lutionem) dicti Pousa et Laurentius contra Rekan , Bolosey in examine duelli pro furti crimine sunt conuicti. Qui Pousa suspendio condemnatus, Laureiitius vero fugiens Ecclesiam intrauit, et sic sanguinis efTusionem euasit, totaque eorum posses­sio tam ad manus partis adLiersae , quam ad no­stras fuit deuolata. Similiter et Poneth Comes ter­tiam partem qLiatLiordecim marcarum, quibus POLL­sae et Laurentio tenebatur parti soluit aduersae, duas vero partes earumdem marcarum nobis tan­cjuam Tudici persoluit. Qua de causa terram saepe

Next

/
Oldalképek
Tartalom