Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
1G5 millam cum fratribus suis haberet porcionem , nisi in viila Iloud, quain ipsis quatuor dimisit possidendam ; ita disponens , quod si aliquem de tribus filiis suis L. I. et M. sine etate intelligibili mori contingeret , porcio ipsius Superuiuentibus remaneat. Preterea filiabus suis niJiil omnino dedit, vel dimisit, sed eas tribus filiis commisit prouidendas , et per ipsos viris tradendas, cum decenti apparatu et lionesto. In cuius rei testimonium litteras presentes scripsimus; et quia sigilhim proprium habere non consueuimus, sigiJlo venerabilis Patris I. Abbatis de Egrus eas fecimus roborary. Actum anno gracie, MCCXXXIX. Ex authentico familiae de Kisfalud. Sigillum formae parabolicae refert iriscriptionem legibilem ; A b b a s d e E g. A. C/i. 1259. Arnoldus Comes de Zala, possessionem Viz,meth Michaeli comiti contra Eggutkur adiudicat. Arnoldus , Cornes de Zala, omnibus Christi fidelibus praesens scriptum inspecturis, salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum sanctae matris Ecelesiae liliorum volumus deuenire notitiam : quod Opoy Banus totius Slauoniae, causam, quae vertebatur inter Magistrum Michaelem, fratrem Buzad Bani ex vna parte super destructione praedii siti inter duos fluuios Diuazu videlicet, et Szuratka, nomine Yizmech; et Eggutku, Welchik, Otok , et cognatorum eorumdem ex alteraj nostrae transmisit praesentiae iudicandam, ordinandam et reformandam. Nos ergo volentes causam terrae imprimis exquirere, ad lerrain supradictam accessimus, descensum facientes in domo U *