Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

indulgere, tam vigor aequitatis, quam ortlo exigiL rationis, praeserlim cum petentium vota et pietas adiuuat et iustitia non relinquit. Hinc est , quod quod ad vniuersorum notitiam liarum serie volu­mus peruenire litterarum , quod nos consideratis fidelitatibus et seruitiis meritoriis sanctae Matris Ecelesiae Strigoniensis, quae nos et nostros prae­decessores in omnibus iuribus regalibus et regi­nalibus et superuenientibus neeessitatibus contra omnes insultantes et inlideles Tjrannos fideliter fo­uit, aluit, consuluit et defensauit, toto posse cum opere subsecuto, a tempore suae primae fundatio­nis, maxime in coronatione regia , regnique ade­ptione , ac pro nostra et nostrorum successorum iniuria repellenda, se et sua omnia submittens for­tunae casui et perditioni. Et cum praedicta Sancta Strigoniensis Ecclesia 1 o c u m P r i m a t i s in re­gno nostro tenere dignoscatur tam a beata sede Apostolica, quam a Sancto primo rege Stephano, nostro progenitore, qui praedictam Ecclesiam fun­dauit, dotauit, et libertatibus firmauit et stabili­uit, ac seruitorum amplitudine, et multitudine di­gnitatum decorauit. Nos eiusdem vestigiis inhae­renles aliquo donatiuo remunerationis et libertatis amplioris consecutione Archiepiscopum et Ecclesi­am suam Strigoniensem aliis ecclesiis praeferre vo­lentes, prout fuit et est, lias gratias speciales et donationes ad praesens duximus faciendas: quod tributarius in quibuslibet comitatibus, vel parti­bus regni nostri, cuiuscunque nomine ad exigen­dum sit deputalus, ne aitdeat tributumseu thelonium, aut pedagium super populos Ecclesiae praedictae exigere, vel eosdem impedire , cum eorum rebus mercimonialibus procedentes 5 qui si exegerit, aut

Next

/
Oldalképek
Tartalom