Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

laus nomine , filius Sathamar, haeredum carens solatio, Deumque habens prae oculis, ad praesen­tiam inclytae recordationis Genitoris nostri Andre­ae, regis Hungariae illustris, tempore Ducatus 110­stri, accessit , humiliter supplicans , ac deuote , \t oj)tata sibi daretur facultas, quod quasdam vil­las suas emtitias in ComitatLi Supruniensi extra portam existenles, quarum nomina Behu, D o­mona, Louch, Salaysa, nec non proprias domos cum omnibus pertinentiis SLU'S domui sacrae militiae templi relinquere posset post mortem su­arn , sicut vellet. Obtenta igitur licenlia, cum iu­sta postulantis deLiotio effectu carere 11011 debeat, ordinauit idem Nicolaus, cognatis suis non contra­dicentibus, vt praenotatae villae et omnia ;ijia SLI­pradicta praefatae domui, post ipsius decessum, re­manerent perpetuo possidenda. Patre itaque nostro viam vniuersae carnis ingresso, nec non Nicolao supradicto ; regnique regimine per successionem , sicut Deo placuit, ad - nos deuoluto, cognati sae­pius dicti Nicolai, quorum nomina subscribentur, dilectum-etf fidelem nostrLim fratrem Rembal­dLim de Carumb, magistrum toties dictae domus iu causam traxerunt, proponentes , quod omnia , quae cognatus ipsorum Nicolaus Ecclesiae contu­lerat, non fuerunt ipsius emtitia, sed haereditario iure possessa ; allegantes approbatamregni consuetudinem, quod eadem, cum essent he­reditaria , pecunia possent et vellent remutare ; respondente magistro, quod nequaquam redirni de­berent, cum ipsa fuerint illius emtitia , et iuste collata. Nos vero huiusmodi quaestionem decidere volentes, sicut iustitia requirebat, iudicauimus, vt dicti Nobiles, videlicet Oslu Comes, filiLis 10 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom