Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

trum, filium Pouse Comitis, coram nobis pro quadam terra, quae commetatur inter duos par­uulos fluuios, pertinente ad terrestre castrum O­domuk, et eumdem Petrum violenter occupa­tam asseuerant retinere; contra quos dictus Petrus respondebat se eamdem terram iure liaereditario possedisse ; percepta igitur responsione partium , tamen duello decreuimus definiri; qui taliter in duello conuenerunt: quod duae partes praenomi­natae terrae Abbati praedictae Ecclesiae, Bank, ceterisque superius nominatis, de generationeOdor­nuk, pertinerent ex parte Danubii, metis ab in­uicem separando per Prestaldum Simonem, filium Iacobi de villa Dagli; tertia vero pars ex parte villae Cheten, distincta metis per eumdem Pre­staldum successit Petro possidenda tali conditione; quod fluuium non vltra poterit transire ex parte meridionali, non ex parte Aquilonis, similiter 11011 ad Danubium poterit tendcre. Ne igitur series ta­liler actae possit vnquam processu temporis aliena­ri, sigilli noslri munimine fecimus roborari. An­no Gratiae Millesimo , Ducentesimo , trigesimo octauo." E MSS. Heuenesi Tomo CC. nro X. p. 125. Tran­sumtum a Capitulo Ecelesiae Veszprim. A. 1398. Ad fidem liuius, postquam Thomas Jitteratus de Viskus, 1'rocurator, originalium sigillum in fauorem Thomae et Michaelis, Nohilium de Almas abrasisset, pro Sancti­monialibus Vallis Veszprimiensis restaurauit Sigismun­dus A. 1441. st. Cli. 1258. Idem Nicolaus particulam terrae Zampto con­trouersam, Ecclesiae S. Benedicti de Gran cidiudicat. Nos , Nicolaus, Vice Iudex aulae Begis, si­gnificamus omnibus, praesentem paginam inspe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom