Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

set inter Yros, abbatem S. Martini de Pannonia et fratres eiusdem vna ex parte, et iobbagiones et ci­uiles Posonienses, Chuker videlicet et cognatos, et socios eorumdem, ex altera, super possessione Sa­la , et terra, ad quadraginta aratra sufticiente , quae tempore Sanctorum Stephani et Ladislai re­gum Yag vocabatur, vt idem Abbas et fratres di­cebant, sicut et postmodum in priuilegiis corum idspeximus contineri — — Ad hoc dictus Abbas et fratres responderunt, dictam possessionem ec­clesiam eorum a tempore sanctorum praedictorum regum continuo possedisse; et in eodem instanti authenticis regum, sibi succedentium, et iudicum dominae Reginae inclitae memoriae, et Bertholdi , fratris eiusdem, tunc temporis Colocensis Archie­piscopi, iudicium scilicet — suam euidentissime probauerunt intentionem. Qui iobbagiones et ci­uiies, intellecta causa suae donationis (damnatio­nis) saepius a nostri iudicii sententia, vana aufu­gientes praesumtione, ad nostrum semper iudicium a Domino Bege sunt remissi. Dominus autem rex cum suis iobbagionibus, Iula Comite, Iudice Curiae suae, et Magistro Stephano, Praeposito Tj tulensi, et aulae regiae Cancellario, Benedicto , Praeposito Budensi, et vice cancellario ; Matthaeo, magistro dapiferorum; Dionysio, magistro Agazo­num , Sebus Comite et aliis, quam plurimis regni Baronibus, praesentibus nobis inito consilio, tali­ter definiuit: quod possessio Sala, et terra prae­dicta, pro qua lis inter partes vertebatur, in ius cederet totaliter et permaneret ecclesiae supra di­clae. — — Et vt ista firma et rata permaneant, praesentes litteras concessimus, sigilli nostri pa­trocinio roborantes. Datum per manus Mathiae,

Next

/
Oldalképek
Tartalom