Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

facultatem. Ipsis quoque, priori et minislro, pei litteras nostras iniungimus, vt per se ac fratres suos, contra praedictos haereticos et schismaticos praedicent verbum erucis, illam eis, qui contra eosdem signum crucis assumserint, indulgentiam concedentes, quam habent laborantes in subsidium terrae sanctae; tibique concedant aliquos ex fra­tribus, quos in huiusmodi obsequio Iesu Christi prouideris eligendos. Ceterum, quia indignum es­set, vt, dum militas regi regum, aliquod regni tui dispendium patiaris; in onmes, qui, postquam te accinxeris ad praefatum negocium exsequendum, quamdiu in prosecutione ipsius fueris , regnum ipsum inuaserint, vel contra le diabolo conspira­uerint instigante, excommunicationis sententiam promulgamus; quam per Archiepiscopos et Epi­scopos Vngariae, ac fratres praedicatores et ini­nores per totam Vngariam et regna et loca vicina mandamus ex tunc solemniter publicari. Vt igitur inollenso pede curratur ad praelium Domini prae­Jiandum, nulloque possit assumtum negocium ad­uerso obice praepediri; vniuersos dicti regni, qui ad collaborandum tecum in eodein negocio assum­serint signum Crucis, ac alios ab vniuersis excom­municationum sententiis, latis a ven. fratre noslro, — — episcopo Penestrino, A. S. L. per Priorem et ministrum praedictos, iuxta formam ecclesiae , mandamus absolui. Daluin Anagniae, V. Idus Au­gusti , anno XII. u Ex reg. au. XII. epist. 211. Apud Wadding. edit Fons. T. 1IJ. n. III. p. 2. Ap. Rayu. A. MCCXXXVIII. n. XVII. Katona H. C. T. V. p. 821. sqq. Innuit Ray­naldus, ad episeopum Perusinum, Apostolieuin lega­tum, etiam seripsisse pontifieem, vt quem rex legatum delegisset, ea dignitate ornaret." Lib. XII. ep. 212.

Next

/
Oldalképek
Tartalom