Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
quas liabet in qualibet parte regni nostri: statuimus: quod tertiam partem prouentuum auri et argenti libere percipiat dieta domus; duae vero partes ad regiarn Cameram deuoluantur iuxta regni nostri consuetudinem approbatam. Item permisimus eidem dom ui terram de Z i c k u a n cum omnibus pertinentiis suis. Item tria praedia, quae pertinebant praedio Giez, quae erant emtitia vxoris Gyulae Bani. Item concessimus eidern domui quamdam terram, quae est circa quatuor aratra, exemtam a Comitatu de Vorosd, quae est contigua terrae S. Ioannis de Vorosdino. Quia vero dictam domum praerogatiua dilectionis amplectimur speciaii, propter Deum, quantum in domo melior est dies vna, quam inillia dierum huius mundi , ideo haec omnia supra dicta volumus, et mandamus nostris, et successorum nostrorum temporibus integraliter obseruari, saluis libertatibus et immunitatibus per omnia et in omnibus domus IIospitalis supradictae. Ne autem huius nostrae constitutionis, seu confirmationis seriern quispiam praesumat infringere, vel ei ausu temerario contradicere, sed per omnia robur obtineant firmitatis , quae praesentibus dinoscuntur litteris instituta, ex certa scientia praesentem concessirnus paginam aureae bullae nostrae charactere in perpetuum roboratam. Lectum corarn nobis Ven. Patre Raynaldo Episcopo VJtrasiluano, nec non coram Dominico Magislro Tauarnicorum nostrorum, et Michaele Praeposito Albensi, et Magistro Benedicto, Praeposito Budensi, et aulae nostrae Vice-Cancellario. Datum per manus Magistri Stephani, aulae regiae Cancellarii, etPraepositi Wachiensis, anno Dominicae Incarnationis millesimo, du-