Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Clirisli , quae diuisis aliis vestibus, vui cessit iu sortein, vt ipsius Ecclesia , figurata per tunicam, quam, sicut vestimcntum induit, vna esset, scindere moliuntur. De quorum numero perfidus est Assanus , qui ab Ecclesiae vnitate recedens, et de Petri ouibus esse recusans, eius pasci doctrinae verbo, operationis exemplo et sacrae communionis pabulo contradicens, receptat in terra sua haereticos et defensat, quibus tota terra ipsa infecta dicitur et repleta. Quum igitur dignum sit, vt sanguis eorum veniat super eos, iniquitate sua, velut Amorrliaei populi, consummanda; Yenerabilibus fratribus nostris, Strigoniensi et Colocensi Archiepiscopis, episcopo Perusino A. S. Legato, et vniuersis Episcopis per Vngariam constitutis, nostris damus litteris in mandatis, vt contra dictum Assanum et terram suam praedicent. verbum Crucis; illam cruce signatis, illic in personis aut rebus laborantibLis, indulgentiam concedentes, quae conceditur transeuntibus in subsidium terrae sanctae. Quia vero inter cetera pietatis opera, per qLiae Serenitas regia placere valeat regi regum , ist.ud praecipuum reputatur, si zelo diuinae legis accensus, accingaris in eos, et in illos exarserit ira tua, qui Antichristi praecursores effecti, vel potius Antichristi, fidem nostram immaniter persequuntur; excellentiam tuam affectuose rogamus , et a te christianissime Principum, instanter exposcimus, obsecrantes per Patrem et Filium et Spiritum SanctLiin, et per aspersionem Sanguinis IesLi Christi Crucifixi, vt exurgas in adiutorium Christi tui; exurgas in contritionem nationis prauae, atque peruersae, quae multis insultat opprobriis nomini Christiano; accendat te zelus fidei
