Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

cto Historiographo ceteroquin extradari possit. Nam in eo satisfiet beni­gnae voluntati ac menti nostr ae. Dabantur in Ciuitate nostra Yiennae. Die 27. Nouembris A. 1775. Maria Theresia. m. p. Leopoldus C. a Kolowrath m. p. Ad mandatum S. C. et R. A. M. proprium Ioannes B. a Bolza. Eiusdem Augustissimae Dominae gra­tia Adamo Kollario, Bibliothecae Caesa­reae Vindobonensi Praefecto , conciui nostro, ipsum sacratius etiam Tabulari­um Aulicum patere voluit; cuius muni­ficentiae fructus praesenti opere carpsi­mus vberrimos. Quod fontibus his, aliisque iam lauda­tis, deerat, Tabularii Vaticani opulentia suppleuit. Inter monumenta, quae aeuum hoc respiciunt , illustriora sunt , quae bulla aurea Bellae IV. insignita, in ca­stro S. Angeli , in camera Thesaurarii hodiedum reperiuntur ; vti sunt: 1.) Litterae Belae R. H. ad Gregorium IX- cum bulla aurea, serico viridi ac ru­bro, datae in Zolum, anno 12 38. quibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom