Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
«ec statu ipsorura reforraato, status quoque ipsius Ecclesiae reformetur. Gerentes igitur de tuae carltatis sinceritate fiduciam specialem , fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quateuus personaliter ad Ecclesiam Cenadiensem accedas, et iiabito diligenti tractatu cum Episcopo et Capitulo supradictis, super lioc prouideas, prout pensatis omnibus circumstantiis videris prouidendum. Dat. XV. Kalend. Decembris Pontificatus nostri anno XI. Indidem cpist. 378. p. 184. Episcopus lioc tempore Chnnadiensis fuit Desiderius•, A. Episcopus Strigou. vero Robertus. .4. Ch. 1226. Colomannus , Dux Sclauoniae, ob iunctam Vgrino Colocensi A. Episcopo conlra Ilaereticos opercim , litteris pontificiis commendatur. De superni regis prouenire gratia gratulamur, quod agnoscens humiliter te ad ipsius imagineni , et similitudinem esse conditum , et eiusdem sanguine pretioso redemtum, sibi retribuere vigilas, vt de Bosnae partibus deletis prauitatis haereticae maculis, ibidem fulgeat lumen catholicae puritatis. Super hoc quidem, benedicte fili, tibi alfectionis gratiam referentes, serenitatera tuara, sicut attentius possumus, cohortaraur, et in remissionem iniungimus peccaminum, quatenus iu hoc potissime te arbitrantes magnificum, quod Dei Sapientia prouidisse dignoscitur, vt ipsius nomen tuo ministerio in praedictis partibus reddatur gloriosuin; ad hoc, sicut olim, sic et in posterum feruens habearis et sedulus, vt qui Christum toto corde diligis, de terra tua opprobriura abstulisse perfidiae com-